- CYNAEGIRUS
- CYNAEGIRUSAtheniensis, bellô Persicô magnâ pertinaciâ in insectandis hostibus usus est. Nam et navem onustam dextrâ manu tenuit, quâ amputatâ, sinistram iniecit, quam et ipsam cum amisisset, vavem mordicus artipuie, morsuque recinuit furenti similis. Herodot. l. 6. p. 114. Val. Max. l, 3. c. 2. ex. 22. Iustin. l. 2. c. 9. CYNAETHA urbs Thraciae. Steph. Item Arcadiae, cui nomen datum a Cynaetho, Lycaonis filio, vide in voce Cynaethium. Sed et Cynethum, Insul. Ortygiam dictam esse, habet Solinus, p. 11. Eadem est Ortygia, quae clarissima in Cycladum numero multifarie traditur: nunc Asteria, a cultura Apollmis: nunc a venatibus Lagia vel Cynerhus. Ubi libri habent, Cyntho: forte, ἡ Κυναιθὼ, quod nomen factum est ab ardore canum venaticorum. Salmas. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.